- THRASYALCES Thasius
- THRASYALCES ThasiusScriptor vetustus, ex Aethiopiae Superioris imbribus Nilum augeri, illisque desinentibus sensim imminui, tradidit: a quo id hausit Aristoteles. Ipse vero Thrasyalces ab alio id accepit, qui ab Homero, canente Od. δ. v. 581.Α῎ψ δ᾿ εἰς Αἰγύπτοιο διϊπετέος ποταμοῖο..Rursus ad Aegypti (i. e. Nili) caelô delapsa fluenta.Posidonius apud Strabonem, l. 17. Atque hanc incrementorum Nili veram esse causam, non saltem exploratius postea innotuit, sub Ptolemaeis, Philadelpho inprimis, vide supra Agatharchides: sed et hodierna experientia confirmat, ut diximus, voce Alvarez Franc. it. Nilus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.